Evangelium Secundum Marcum*

Caput 8: Versus 3

Si dimisero eos.Quia conversi peccatores in praesentis vitae via deficiunt, si in sua conscientia sine doctrinae pabulis dimittantur.De longe.Moraliter. Qui nihil carnalis corruptionis expertus, ad servitutem Dei festinat, de longinquo non venit; qui etiam nulla impudicitia, nullis flagitiis inquinatus, solum autem conjugium expertus, nec iste de longinquo. Alii post multa flagitia veniunt: et ideo de longinquo.
(* Traductions européennes)